

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 4: Versus 6
Tibi dabo.Haec de arrogantia dicit, non quod totus mundus sit suus, sunt enim aliqui boni.Mihi traditur.Non a diabolo est potestas, sed obnoxia tamen insidiis diaboli. Nec ideo mala ordinatio potestatum, quia malo sunt obnoxiae potestates.